Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 122
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/122/

EXERCITATIO XX

Ciceronis sententiam atque rationes referens

adversus Dei providentiam pro liberi

arbitrii tutela.

 

Marcus Tullius, in libris quos De natura

Deorum conscripsit, divinam providentiam

negavit, ea persuasus ratione quod

libero arbitrio unumquemque nostrum praeditum

agnoscebat, illudque in societatem

divinam providentiam admittere non posse

existimabat. Quare Augustinus, in libro 5.

De civitate Dei, cap. 9., dixit: «Cicero, dum vult facere

homines liberos, facit sacrilegos». Illius argumentum

illud erat: Vel liberum arbitrium non

habemus vel Dei providentia nulla est. At illud

habemus, ergo nulla haec sit necessum

est. Minor facili negotio probatur, nam experimur

in nobis esse velle et nolle, nullo extrinseco

agente.

Maior probatur a Ciceronianis tribus mediis

et iis, ut putant, validissimis.

Primo. Dei providentia debet esse cum

certitudine, ut falli et variari nequeat. Liberum

vero arbitrium de contingenti est atque

indeterminato. Ab eodem igitur invicem sese

expellunt contubernio, quippe variabile ac

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES